Johannes Aurifaber (Vimariensis)
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Johannes Aurifaber Vimariensis (natus Johann Goldschmied anno 1519 Vimariae, mortuus die 18 Novembris 1575 Erfordiae)[1] theologus atque reformator Germanicus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Aurifaber studiis annis inter 1547 et 1540 Wittenbergae vacabat antequam principum adulescentium Mansfeldensium educator fieret. Annis 1544 et 1545 et denuo tempore Belli Smalcaldici (1546/47) cappellani militaris munere fungebatur. Haud ante annos 1540 consuetudines cum Luthero contraxit, cuius famulus factus est. Id servitium usque ad mortem Lutheri duravit. Anno 1551 praedicator aulicus Vimariensis nominatus est, unde rursus fugiendum erat: Aurifaber enim sese immiscebat in querelis politicis ubi agebatur de sic dicta orthodoxia Lutherana conservanda necne. Aurifaber inter strictiores fidei Lutheranae fautores (quibus nomen Gnesiolutheranorum datum est) inveniebatur. Refugium autem Islebiae habuit; anno 1566 parochus Ecclesiae Dominicanorum Erfordiae installatus est. Erfordiae autem rixae cum Andrea Poach natae sunt, ubi adiaphora eorumque momentum pro societate et fide theologice pensabantur atque examinabantur.
Aurifaber editor egregius
[recensere | fontem recensere]Ienae editionem magnam operum omnium Luthero scriptorum in lucem protulit. Epistulas Theodisce scriptas hactenus nondum prelo mandatas edidit necnon Tischreden, i.e. colloquia familiaria Lutheri. Quae colloquia ipse arbitratu composuit atque mutavit: tamen ea usque saeculum XX magni momenti in ideis reformatoriis transportantis manebant.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Aurifabrum spectant. |
- Nexus apud DDB
- Julius August Wagenmann: "Aurifaber, Johann", apud: Allgemeine Deutsche Biographie. p. 690-691 (hic in interreti)